- HOPLITAE
- HOPLITAEinter opera Parasii, apud Plin. l. 35. c. 10. Sunt et duae picturae eius nobilissimae, Hoplitae (alii habent Hoplitides) alter in certamine ita decurrens, ut sudare videatur: alter arma deponens, ut anhelare sentiatur.Sic dicti sunt, qui armati currebant in Olympicis, aliisque sacris certaminibus, de quo peditum gravioris armaturae cursu, bellicisque excursionibus simillimâ exercitatione, vide C. Paschal. Coron l. 6. c. 14. Ο῾πλίτην δρόμον vocat Scalig. poet. l. 1. c. 22. unde compositâ voce Ο῾πλιτοδρόμοι iidem etc. At Hoplomachus, apud Mart. l. 8. Epigr. 74. gladiator armatus est, vide Lips. Sat. et hîc passim, inprimus in voce Monomachia, it. Ocrea.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.